seiyaku
< Previous
Index

Ad Colossenses Epistula
Sancti Pauli Apostoli

IV

Colossenses IV, Nova Vulgata 
(Latin version of Colossians chapter 4)

   1 Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.
   2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
   3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
   4 ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.
   5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.
   6 Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
   7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
   8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra,
   9 cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
   10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata - si venerit ad vos, excipite illum -
   11 et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.
   12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.
   13 Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.
   14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
   15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
   16 Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.
   17 Et dicite Archippo: "Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas".
   18 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku