Ad Colossenses Epistula
Sancti Pauli Apostoli
II
Colossenses II, Nova Vulgata
(Latin version of Colossians chapter 2)
1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne,
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
4 Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
8 Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter,
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis;
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
12 consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;
13 et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,
14 delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci;
15 exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum,
17 quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
18 Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei.
20 Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini:
21 "Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ",
22 quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera