seiyaku
< Previous
Index

Liber Baruch

VI

Baruch VI, Nova Vulgata 
(Latin version of Baruch chapter 6)


Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos cap tivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo.

   1 Propter peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum.
   2 Ingressi itaque in Babylonem, eritis illic annis pluribus et tempus longum usque ad generationes septem; post hoc autem educam vos inde cum pace.
   3 Nunc autem videbitis in Babylone deos argenteos et aureos et ligneos in umeris portari, ostentantes metum gentibus.
   4 Cavete ergo, ne et vos assimilati assimilemini alienigenis, et metus vos capiat in ipsis.
   5 Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: "Te oportet adorare, Domine".
   6 Angelus enim meus vobiscum est; ipse autem exquiret animas vestras.
   7 Nam lingua eorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui.
   8 Et sicut virgini ornatum amanti, accepto auro fabricantur
   9 coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos
   10 et dent ex ipso et prostitutis in lupanari. Et ornant illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos.
   11 Hi autem non liberantur ab aerugine et tinea.
   12 Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos.
   13 Et sceptrum habet ut homo, iudex regionis, qui in se peccantem non interficiet.
   14 Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii;
   15 non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum.
   16 Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibus introeuntium.
   17 Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur.
   18 Lucernas accendunt et quidem plures quam sibi ipsis, quarum nullam videre possunt.
   19 Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt.
   20 Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit.
   21 Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines et aves, similiter et cattae.
   22 Unde scietis quia non sunt dii; non ergo timueritis eos.
   23 Aurum enim, quod circa se habent ad speciem, nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit; neque enim, cum conflabantur, sentiebant.
   24 Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non est.
   25 Sine pedibus, in umeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus; confunduntur et, qui excolunt ea,
   26 propter quod, ne forte cadat in terram, per ipsos erigetur. Neque, si quis illud erectum statuerit, per semetipsum movebitur neque, si inclinatum fuerit, erigetur; sed sicut mortuis munera illis apponuntur.
   27 Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxores eorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt.
   28 Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos.
   29 Unde enim vocabuntur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis,
   30 et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
   31 Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui.
   32 A vestimento eorum auferunt sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos.
   33 Neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possunt neque auferre.
   34 Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quis illis votum voverit nec reddiderit, non requirent.
   35 De morte hominem non liberabunt neque infirmiorem a potentiore eripient.
   36 Hominem caecum ad visum non restituent, de necessitate hominem non liberabunt.
   37 Viduae non miserebuntur neque orphano benefacient.
   38 Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
   39 Quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos?
   40 Adhuc etiam ipsi Chaldaei non honorant ea; qui cum viderint mutum non posse loqui, afferunt Bel postulantes illum loqui,
   41 quasi ipse possit sentire. Et non possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent.
   42 Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem;
   43 cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus.
   44 Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos?
   45 A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices.
   46 Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii?
   47 Reliquerunt enim falsa et opprobrium postea futuris.
   48 Nam cum supervenerit illis proelium et mala, cogitant apud se sacerdotes, ubi se abscondant cum illis.
   49 Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis?
   50 Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est.
   51 Cui ergo non notum est quod non sunt dii?
   52 Regem enim regioni non suscitabunt neque pluviam hominibus dabunt.
   53 Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
   54 Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
   55 Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt?
   56 Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati;
   57 quibus hi fortiores sunt, quia aurum et argentum et vestimentum, quo operti sunt, auferent illis et abibunt; nec illi sibi auxilium ferent.
   58 Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii.
   59 Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt;
   60 similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat;
   61 et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est;
   62 ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptum est: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt.
   63 Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus.
   64 Scientes itaque quia non sunt dii, ne timueritis eos.
   65 Neque enim regibus maledicent neque benedicent.
   66 Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
   67 Bestiae meliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi.
   68 Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii; propter quod ne timueritis eos.
   69 Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati.
   70 Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati.
   71 A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
   72 Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku