seiyaku
< Previous
Index
Next >

Actus Apostolorum

VIII

Actus VIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Acts chapter 8)

   1 Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
   2 Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.
   3 Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
   4 Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
   5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum.
   6 Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat:
   7 ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.
   8 Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.
   9 Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum;
   10 cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: "Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna".
   11 Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos.
   12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres.
   13 Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur.
   14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem;
   15 qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:
   16 nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
   17 Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
   18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam
   19 dicens: "Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum".
   20 Petrus autem dixit ad eum: "Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!
   21 Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
   22 Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui;
   23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse".
   24 Respondens autem Simon dixit: "Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis".
   25 Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant.
   26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: "Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta ".
   27 Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem
   28 et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam.
   29 Dixit autem Spiritus Philippo: "Accede et adiunge te ad currum istum".
   30 Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: "Putasne intellegis, quae legis?".
   31 Qui ait: "Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi?". Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.
   32 Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: "Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.
   33 In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius".
   34 Respondens autem eunuchus Philippo dixit: "Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo?".
   35 Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.
   36 Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: "Ecce aqua; quid prohibet me baptizari?".
   37
   38 Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
   39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.
   40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku