Actus Apostolorum
III
Actus III, Nova Vulgata
(Latin version of Acts chapter 3)
1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;
3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
4 Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: "Respice in nos".
5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 Petrus autem dixit: "Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!".
7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,
8 et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.
9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;
10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
12 Videns autem Petrus respondit ad populum: "Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?
13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;
14 vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,
15 ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
16 Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.
17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;
18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.
19 Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
20 ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,
21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum.
22 Moyses quidem dixit: "Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
23 Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe".
24 Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos.
25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: "Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae".
26 Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera