seiyaku
< Previous
Index

Actus Apostolorum

XXVIII

Actus XXVIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Acts chapter 28)

   1 Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur.
   2 Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
   3 Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius.
   4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: "Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere".
   5 Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est;
   6 at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum.
   7 In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit.
   8 Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum.
   9 Quo facto, et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur;
   10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant.
   11 Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
   12 Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo;
   13 inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos,
   14 ubi, inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam.
   15 Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
   16 Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
   17 Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: "Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
   18 qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me;
   19 contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
   20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum".
   21 At illi dixerunt ad eum: "Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
   22 Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur".
   23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam.
   24 Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant;
   25 cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: "Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros
   26 dicens: "Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
   27 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos".
   28 Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient!".
   29:00
   30 Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum,
   31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku