Actus Apostolorum
XXV
Actus XXV, Nova Vulgata
(Latin version of Acts chapter 25)
1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea;
2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum, et rogabant eum
3 postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via.
4 Festus igitur respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum:
5 "Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum".
6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.
7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare,
8 Paulo rationem reddente: "Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi".
9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: "Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me?".
10 Dixit autem Paulus: "Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui, sicut et tu melius nosti.
11 Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello!".
12 Tunc Festus cum consilio locutus respondit: "Caesarem appellasti; ad Caesarem ibis".
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Berenice descenderunt Caesaream et salutaverunt Festum.
14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: "Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 de quo, cum essem Hierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem;
16 ad quos respondi, quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi se ab accusatione accipiat.
17 Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum;
18 de quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malis;
19 quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20 Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis.
21 Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem".
22 Agrippa autem ad Festum: "Volebam et ipse hominem audire!". "Cras, inquit, audies eum".
23 Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus.
24 Et dicit Festus: "Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius.
25 Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere.
26 De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam;
27 sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera