Actus Apostolorum
XXII
Actus XXII, Nova Vulgata
(Latin version of Acts chapter 22)
1 "Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem".
2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit:
3 "Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
4 Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
5 sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
6 Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa;
7 et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: "Saul, Saul, quid me persequeris?".
8 Ego autem respondi: "Quis es, Domine?". Dixitque ad me: "Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris".
9 Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
10 Et dixi: "Quid faciam, Domine?". Dominus autem dixit ad me: "Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres".
11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.
12 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,
13 veniens ad me et astans dixit mihi: "Saul frater, respice!". Et ego eadem hora respexi in eum.
14 At ille dixit: "Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,
15 quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti.
16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius".
17 Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
18 et videre illum dicentem mihi: "Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me".
19 Et ego dixi: "Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te;
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum".
21 Et dixit ad me: "Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te" ".
22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: "Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!".
23 Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem,
24 iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
25 Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: "Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?".
26 Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: "Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est".
27 Accedens autem tribunus dixit illi: "Dic mihi, tu Romanus es?". At ille dixit: "Etiam".
28 Et respondit tribunus: "Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum". Et Paulus ait: "Ego autem et natus sum".
29 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.
30 Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera