seiyaku
< Previous
Index
Next >

Actus Apostolorum

XV

Actus XV, Nova Vulgata 
(Latin version of Acts chapter 15)

   1 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: "Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri".
   2 Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.
   3 Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
   4 Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis.
   5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: "Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis!".
   6 Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc.
   7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: "Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere;
   8 et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis;
   9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
   10 Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?
   11 Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi".
   12 Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos.
   13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: "Viri fratres, audite me.
   14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo;
   15 et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
   16 "Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
   17 ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec
   18 nota a saeculo".
   19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
   20 sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.
   21 Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur".
   22 Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus,
   23 scribentes per manum eorum: "Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem!
   24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,
   25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo,
   26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
   27 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem.
   28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario:
   29 abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete".
   30 Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam;
   31 quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
   32 Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt.
   33 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
   34
   35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
   36 Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: "Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant".
   37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
   38 Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum.
   39 Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
   40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus;
   41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku