seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Secundus Samuelis

XXII

II Samuelis XXII, Nova Vulgata 
(Latin version of 2 Samuel chapter 22)

   1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,
   2 et ait: "Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;
   3 Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me.
   4 Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero.
   5 Quia circumdederunt me fluctus mortis, torrentes Belial terruerunt me;
   6 praeoccupaverunt me laquei mortis.
   7 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius.
   8 Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est.
   9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabat; carbones incensi sunt ab eo.
   10 Et inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius.
   11 Et ascendit super cherub et volavit et devolavit super pennas venti.
   12 Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas aquas, nubes densissimas.
   13 Prae fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis.
   14 Intonuit de caelo Dominus, et Excelsus dedit vocem suam.
   15 Misit sagittas et dissipavit eos, fulguravit fulmina et conturbavit eos.
   16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
   17 Misit de excelso et assumpsit me, traxit me de aquis multis;
   18 liberavit me ab inimico meo potentissimo, ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.
   19 Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum;
   20 et eduxit me in latitudinem, liberavit me, quia complacui ei.
   21 Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,
   22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
   23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo, et a praeceptis eius non recessi;
   24 et fui immaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea.
   25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.
   26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris;
   27 cum electo electus eris et cum perverso callidus eris.
   28 Et populum pauperem salvum facies et oculos superborum humiliabis,
   29 quia tu lucerna mea, Domine, et Deus meus illuminat tenebras meas.
   30 In te enim aggrediar hostium turmas, in Deo meo transiliam murum.
   31 Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se.
   32 Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum?
   33 Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam viam meam,
   34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me;
   35 docens manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.
   36 Dedisti mihi clipeum salutis tuae, et exauditio tua magnificavit me.
   37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmati tali mei.
   38 Persequebar inimicos meos et conterebam et non convertebar, donec consumerem eos.
   39 Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent: ceciderunt sub pedibus meis.
   40 Accinxisti me fortitudine ad proelium, incurvasti insurgentes in me subtus me.
   41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdidi eos.
   42 Clamaverunt, et non erat qui salvaret, ad Dominum, et non exaudivit eos.
   43 Contrivi eos ut pulverem terrae, quasi lutum platearum comminui eos.
   44 Salvasti me a contradictionibus populi mei, constituisti me in caput gentium. Populus, quem ignorabam, servit mihi,
   45 filii alieni blandiuntur mihi, auditu auris oboediunt mihi.
   46 Filii alieni defluunt et contremiscunt ex arcibus suis.
   47 Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus, petra salutis meae.
   48 Deus, qui das vindictas mihi et deicis populos sub me.
   49 Qui educis me ab inimicis meis et ab insurgentibus in me elevas me; a viro iniquo liberas me.
   50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo:
   51 Magnificat salutes regis sui et facit misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku