Liber Secundus Samuelis
II
II Samuelis II, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Samuel chapter 2)
1 Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: "Num ascendam in unam de civitatibus Iudae?". Et ait Dominus ad eum: "Ascende". Dixitque David: "Quo ascendam?". Et respondit ei: "In Hebron".
2 Ascendit ergo David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel;
3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: "Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
6 Et nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud.
7 Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi".
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim
9 regemque constituit super Galaad et super Aser et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum.
10 Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David.
11 Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium.
12 Egressusque est Abner filius Ner et pueri Isbaal filii Saul de Mahanaim in Gabaon.
13 Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
14 Dixitque Abner ad Ioab: "Surgant pueri et ludant coram nobis". Et respondit Ioab: "Surgant".
15 Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David.
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci illius ager Laterum in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis.
19 Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner.
20 Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: "Tune es Asael?". Qui respondit: "Ego sum".
21 Dixitque ei Abner: "Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius". Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: "Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum".
23 Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant.
24 Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit; et venerunt usque ad collem Amma, qui est ex adverso Gaiah in via deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius.
26 Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: "Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos?".
27 Et ait Ioab: "Vivit Deus, nisi locutus fuisses, usque mane non recessisset populus persequens unusquisque fratrem suum".
28 Insonuit ergo Ioab bucina, et stetit omnis exercitus; nec persecuti sunt ultra Israel neque certaverunt amplius.
29 Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim.
30 Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele;
31 servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
32 Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera