seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Secundus Samuelis

XIX

II Samuelis XIX, Nova Vulgata 
(Latin version of 2 Samuel chapter 19)

   1 Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: "Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!".
   2 Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
   3 Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo; audivit enim populus in die illa dici: "Dolet rex super filio suo".
   4 Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de proelio.
   5 Porro rex operuit vultum suum et clamabat voce magna: "Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi!".
   6 Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit: "Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam hodie et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum.
   7 Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi.
   8 Nunc igitur surge et procede et loquere ad cor servorum tuorum; iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala, quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens".
   9 Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege. Israel autem fugerat in tabernacula sua.
   10 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens: "Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab Absalom.
   11 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem?".
   12 Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: "Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam?
   13 Fratres mei vos, os meum et caro mea vos; quare novissimi reducitis regem?
   14 Et Amasae dicite: Nonne os meum es et caro mea? Haec faciat mihi Deus et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab!".
   15 Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius; miseruntque ad regem dicentes: "Revertere tu et omnes servi tui".
   16 Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem.
   17 Festinavit autem Semei filius Gera Beniaminita de Bahurim et descendit cum viris Iudae in occursum regis David;
   18 mille viri de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Irruperant autem Iordanem iam ante regem
   19 et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transiturus esset Iordanem,
   20 dixit ad eum: "Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo.
   21 Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis".
   22 Respondens vero Abisai filius Sarviae dixit: "Numquid non occidetur Semei, pro hoc quia maledixit christo Domini?".
   23 Et ait David: "Quid mihi et vobis, filii Sarviae, quia efficimini mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israel? An ignoro hodie me factum regem super Israel?".
   24 Et ait rex Semei: "Non morieris!". Iuravitque ei.
   25 Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace.
   26 Cumque de Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: "Quare non venisti mecum, Meribbaal?".
   27 Qui respondens ait: "Domine mi rex, servus meus decepit me! Nam dixeram ei ego famulus tuus: Sternere faciam mihi asinum et ascendens abibo cum rege; claudus enim sum servus tuus.
   28 Insuper et fraudulenter accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es; fac, quod placitum est tibi.
   29 Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi; tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae. Quid ultra igitur habeo iustitiae, ut vociferer ad regem?".
   30 Ait ergo ei rex: "Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones".
   31 Responditque Meribbaal regi: "Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam!".
   32 Berzellai quoque Galaadites descenderat de Rogelim et traduxit regem Iordanem, ut dimitteret eum ad Iordanem.
   33 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius; et ipse praebuerat alimenta regi, cum moraretur in Mahanaim; erat quippe vir dives nimis.
   34 Dixit itaque rex ad Berzellai: "Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem".
   35 Et ait Berzellai ad regem: "Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Ierusalem?
   36 Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi?
   37 Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum. Et cur dabit rex mihi hanc vicissitudinem?
   38 Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur".
   39 Dixitque rex: "Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis".
   40 Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum.
   41 Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iudae traduxerat regem, et etiam media pars populi Israel.
   42 Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: "Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo?".
   43 Et respondit omnis vir Iudae ad virum Israel: "Quia propior mihi est rex. Cur irasceris super hac re? Numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt?".
   44 Et respondit vir Israel ad virum Iudae et ait: "Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum potior te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem meum?". Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku