Liber Secundus Samuelis
XII
II Samuelis XII, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Samuel chapter 12)
1 Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: "Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper.
2 Dives habebat oves et boves plurimos valde.
3 Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia.
4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se".
5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: "Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc;
6 ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non pepercerit".
7 Dixit autem Nathan ad David: "Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul;
8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israel et Iudae et, si parva sunt ista, adiciam tibi multo maiora.
9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua.
11 Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius.
12 Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis".
13 Et dixit David ad Nathan: "Peccavi Domino". Dixitque Nathan ad David: "Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris.
14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur".
15 Et reversus est Nathan domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit;
16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram.
17 Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum.
18 Accidit autem die septima, ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim: "Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram. Nunc quomodo dicemus: "Mortuus est puer"? Peius patrabit!".
19 Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos: "Num mortuus est puer?". Qui responderunt ei: "Mortuus est".
20 Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit.
21 Dixerunt autem ei servi sui: "Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem".
22 Qui ait: "Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte miserebitur mei Dominus, et vivet infans?
23 Nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me".
24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum
25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Iedidia (id est Amabilis Domino) propter Dominum.
26 Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam.
27 Misitque Ioab nuntios ad David dicens: "Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum;
28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam, ne, cum a me capta fuerit urbs, nomine meo vocetur".
29 Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba; cumque dimicasset, cepit eam.
30 Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde,
31 populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera