Liber Secundus Maccabaeorum
XI
II Maccabaeorum XI, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Maccabees chapter 11)
1 Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant,
2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
3 templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
4 nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
5 Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
6 Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
7 Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.
8 Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare.
10 Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
12 Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
13 Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos
14 suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
15 Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
16 Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: "Lysias populo Iudaeorum salutem.
17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.
18 Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit.
19 Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
20 De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta".
22 Regis autem epistula ista continebat: "Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.
23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
24 audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua;
25 cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.
26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant".
27 Ad gentem vero regis epistula talis erat: "Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.
28 Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus.
29 Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.
30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate,
31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta sunt.
32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die".
34 Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: "Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.
35 De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus.
36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
37 Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.
38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera