Liber Secundus Regum
VII
II Regum VII, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Kings chapter 7)
1 Dixit autem Eliseus: "Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae".
2 Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei ait: "Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse, quod loqueris?". Qui ait: "Videbis oculis tuis et inde non comedes".
3 Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae; qui dixerunt ad invicem: "Quid hic esse volumus, donec moriamur?
4 Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur".
5 Surrexerunt igitur vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem reppererunt.
6 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem: "Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthaeorum et Aegyptiorum, ut venirent contra nos".
7 Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
8 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.
9 Dixeruntque ad invicem: "Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis".
10 Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis dicentes: "Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant".
11 Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
12 Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: "Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: "Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus" ".
13 Respondit autem unus servorum eius: "Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus".
14 Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post exercitum Syrorum dicens: "Ite et videte".
15 Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi.
16 Et egressus populus diripuit castra Syriae; factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini.
17 Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
18 Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: "Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae";
19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat: "Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid fieri poterit, quod loqueris?", et dixerat ei: "Videbis oculis tuis et inde non comedes".
20 Evenit ergo ei, sicut praedictum erat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera