Ad Corinthios Epistula II
Sancti Pauli Apostoli
X
II Corinthios X, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Corinthians chapter 10)
1 Ipse autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis;
2 rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus
4 - nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum - consilia destruentes
5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia.
7 Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
8 Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,
9 ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas;
10 quoniam quidem "Epistulae - inquiunt - graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis".
11 Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto.
12 Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt.
13 Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
14 Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi;
15 non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
16 ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt.
17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;
18 non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera