seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Secundus Paralipomenon

XXVII

II Paralipomenon XXVII, Nova Vulgata 
(Latin version of 2 Chronicles chapter 27)

   1 Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
   2 Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
   3 Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit.
   4 Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres.
   5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio.
   6 Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
   7 Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae.
   8 Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.
   9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku