seiyaku
< Previous
Index
Next >

Ad Thessalonicenses Epistula I
Sancti Pauli Apostoli

III

I Thessalonicenses III, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Thessalonians chapter 3)

   1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremur Athenis soli,
   2 et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,
   3 ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;
   4 nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.
   5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
   6 Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos;
   7 ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem;
   8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
   9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
   10 nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?
   11 Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos;
   12 vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos;
   13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku