Liber Primus Samuelis
VI
I Samuelis VI, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Samuel chapter 6)
1 Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensi bus;
2 et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: "Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum". Qui dixerunt:
3" Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis".
4 Qui dixerunt: "Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei?". Responderuntque illi:
5" Iuxta numerum principum Philisthinorum quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.
6 Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos, tunc dimiserunt eos, et abierunt?
7 Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi.
8 Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat,
9 et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit".
10 Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi;
11 et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines tumorum.
12 Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
13 Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent.
14 Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
15 Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino.
16 Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa.
17 Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum;
18 et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in agro Iosue Bethsamitis.
19 Filii autem Iechoniae non sunt gavisi super viros Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit Dominus de populo septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna;
20 et dixerunt viri Bethsamitae: "Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis?".
21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: "Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera