Liber Primus Samuelis
XXX
I Samuelis XXX, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Samuel chapter 30)
1 Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni;
2 et captivas duxerant mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo.
3 Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas,
4 levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt, donec deficerent in eis lacrimae.
5 Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.
6 Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo
7 et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: "Applica ad me ephod". Et applicuit Abiathar ephod ad David.
8 Et consuluit David Dominum dicens: "Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non?". Dixitque ei: "Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam".
9 Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt.
10 Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
11 Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere,
12 sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus.
13 Dixit itaque ei David: "Cuius es tu vel unde?". Qui ait ei: "Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius.
14 Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni".
15 Dixitque ei David: "Potes me ducere ad istum cuneum?". Qui ait: "Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum". Et iuravit ei David.
16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae.
17 Et percussit eos David die altera a diluculo usque ad vesperam, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adulescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
18 Eruit ergo David omnia, quae ceperant Amalecitae, et duas uxores suas eruit.
19 Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis, et, quaecumque rapuerant, omnia reduxit David.
20 Cepit ergo David universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem hanc dixeruntque: "Haec est praeda David".
21 Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in torrente Besor. Qui egressi sunt obviam David et populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice.
22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: "Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant".
23 Dixit autem David: "Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra;
24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident".
25 Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc.
26 Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: "Accipite benedictionem de praeda hostium Domini";
27 his, qui erant in Bethul et qui in Ramathnageb et qui in Iether
28 et qui in Aroer et qui in Sephamoth et qui in Esthemo
29 et qui in Carmel et qui in urbibus Ierameeli et qui in urbibus Ceni
30 et qui in Horma et qui in Borasan et qui in Athach
31 et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera