seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Primus Samuelis

XV

I Samuelis XV, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Samuel chapter 15)

   1 Et dixit Samuel ad Saul: "Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.
   2 Haec dicit Dominus exercituum: "Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto.
   3 Nunc igitur vade et demolire Amalec et percute anathemate universa eius; non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asinum" ".
   4 Convocavit itaque Saul populum et recensuit eos in Telem: ducenta milia peditum et decem milia virorum Iudae.
   5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente
   6 dixitque Saul Cinaeo: "Abite, recedite atque descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto". Et recessit Cinaeus de medio Amalec.
   7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila usque ad Sur, quae est e regione Aegypti.
   8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
   9 Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
   10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens:
   11" Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit". Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte.
   12 Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala.
   13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: "Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini".
   14 Dixitque Samuel: "Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?".
   15 Et ait Saul: "De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus".
   16 Dixit autem Samuel ad Saul: "Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte". Dixitque ei: "Loquere".
   17 Et ait Samuel: "Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus regem super Israel
   18 et misit te Dominus in viam et ait: "Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum".
   19 Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?".
   20 Et ait Saul ad Samuelem: "Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci.
   21 Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis".
   22 Et ait Samuel: "Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
   23 Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex".
   24 Dixitque Saul ad Samuelem: "Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum;
   25 sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum".
   26 Et ait Samuel ad Saul: "Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel".
   27 Et conversus est Samuel, ut abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae et scissa est.
   28 Et ait ad eum Samuel: "Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te.
   29 Porro Gloria Israel non mentitur et paenitudine non flectitur; neque enim homo est, ut agat paenitentiam".
   30 At ille ait: "Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum".
   31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
   32 Dixitque Samuel: "Adducite ad me Agag regem Amalec". Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: "Certe secessit amaritudo mortis!".
   33 Et ait Samuel: "Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua". Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis.
   34 Abiit autem Samuel in Rama; Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa Saulis.
   35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku