Liber Primus Maccabaeorum
VIII
I Maccabaeorum VIII, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Maccabees chapter 8)
1 Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam,
2 et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum,
3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt;
4 et possederunt omnem locum consilio suo et patientia - et locus erat longe distans ab eis - et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis;
5 et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos;
6 et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis,
7 et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum;
8 et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi;
9 et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his,
10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem;
11 et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt;
12 cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos;
13 quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde.
14 Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
15 et curiam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentes semper de multitudine, ut quiete agerent;
16 et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos.
17 Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
18 et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel.
19 Et abierunt Romam - et via multa valde - et introierunt curiam et responderunt et dixerunt:
20 "Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros".
21 Et placuit sermo in conspectu eorum.
22 Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis:
23 "Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis.
24 Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
25 auxilium feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno
26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes.
27 Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit;
28 et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo.
29 Secundum haec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum.
30 Quod si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt.
31 Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: "Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos?
32 Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque" ".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera