Liber Primus Maccabaeorum
VII
I Maccabaeorum VII, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Maccabees chapter 7)
1 Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic.
2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum.
3 Et res ei innotuit, et ait: "Nolite mihi ostendere facies eorum".
4 Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui.
5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos;
6 et accusaverunt populum apud regem dicentes: "Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra;
7 nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum".
8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum
9 et Alcimum impium et constituit ei sacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel.
10 Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo.
11 Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta;
13 et primi Asidaei erant in filiis Israel et exquirebant ab eis pacem.
14 Dixerunt enim: "Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos".
15 Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: "Non inferemus vobis malum neque amicis vestris".
16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
17 "Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret".
18 Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: "Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt".
19 Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum.
20 Et commisit regionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiit Bacchides ad regem.
21 Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui;
22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel.
23 Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes;
24 et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
25 Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
26 Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum.
27 Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo
28 dicens: "Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace".
29 Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam.
30 Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius.
31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama;
32 et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David.
33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege.
34 Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe
35 et iuravit cum ira dicens: "Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam". Et exiit cum ira magna.
36 Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt:
37 "Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo;
38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem".
39 Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illi exercitus Syriae.
40 Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit:
41 "Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
42 Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius".
43 Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.
44 Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt.
45 Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus.
46 Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
47 Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem.
48 Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
49 et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die Adar.
50 Et siluit terra Iudae dies paucos.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera