Liber Primus Maccabaeorum
V
I Maccabaeorum V, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Maccabees chapter 5)
1 Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde
2 et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi.
3 Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum.
4 Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.
5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant.
6 Et transivit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum.
7 Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, et percussit eos.
8 Et cepit Iazer et filias eius et reversus est in Iudaeam.
9 Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem
10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: "Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
11 et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum.
12 Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis,
13 et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros".
14 Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, ut nos consumant.
16 Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis.
17 Dixitque Iudas Simoni fratri suo: "Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim".
18 Et reliquit Iosephum filium Zachariae et Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam.
19 Et praecepit illis dicens: "Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur".
20 Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim.
21 Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius,
22 et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.
23 Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.
24 Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum in deserto;
25 et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eis pacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor in Alimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae.
27 Et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die.
28 Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne;
29 et profectus est inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
30 Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos.
31 Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus;
32 et dixit viris exercitus: "Pugnate hodie pro fratribus nostris".
33 Et exiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione.
34 Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum.
35 Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne.
36 Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitates Galaaditidis.
37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
38 Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: "Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis;
39 et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium". Et abiit Iudas obviam illis.
40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: "Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;
41 si vero timuerit transire et posuerit castra ultra flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum".
42 Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: "Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium".
43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain.
44 Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae.
45 Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae.
46 Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
47 Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis
48 dicens: "Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus". Et nolebant eis aperire.
49 Et praecepit Iudas praedicare in castris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco.
50 Et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et tradita est civitas in manu eius.
51 Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos.
52 Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciem Bethsan.
53 Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam, donec veniret in terram Iudae.
54 Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace.
55 Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,
56 audivit Iosephus Zachariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt,
57 et dixerunt: "Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes, quae in circuitu nostro sunt".
58 Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitu suo, et abierunt ad Iamniam.
59 Et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illis in pugnam;
60 et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo,
61 quia non audie runt Iudam et fratres eius existimantes fortiter se facturos.
62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quorum manum salus data est Israel.
63 Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum;
64 et conveniebant ad eos fausta acclamantes.
65 Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
66 Et movit castra, ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam.
67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium.
68 Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera