Liber Primus Maccabaeorum
III
I Maccabaeorum III, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Maccabees chapter 3)
1 Et surrexit Iudas, qui vocaba tur Maccabaeus, filius eius pro eo.
2 Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia.
3 Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
4 Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem;
5 et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui conturbabant populum suum, succendit.
6 Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
7 Et exacerbabat reges multos; et laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictionem.
8 Et perambulavit in civitatibus Iudae et disperdidit impios ex ea et avertit iram ab Israel;
9 et nominatus est usque ad ultimum terrae et congregavit pereuntes.
10 Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel.
11 Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
12 Et acceperunt spolia eorum, et gladium Apollonii accepit Iudas; et erat pugnans in eo omnibus diebus.
13 Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium,
14 et ait: "Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis".
15 Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
16 Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: "Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?".
18 Et ait Iudas: "Facile est concludi multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectu caeli liberare in multis aut in paucis,
19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est.
20 Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
21 nos vero pugnamus pro animabus nostris et pro legitimis nostris,
22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram; vos autem ne timueritis eos".
23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
24 Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim.
25 Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum;
26 et pervenit ad regem nomen eius, et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes.
27 Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde.
28 Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia.
29 Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus;
30 et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant.
31 Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum.
32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti
33 et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.
34 Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem,
35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel et reliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco,
36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum.
37 Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
38 Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis.
40 Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri.
41 Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum.
42 Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem.
43 Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: "Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris".
44 Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
45 Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
46 Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli;
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua
48 et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes similitudines simulacrorum suorum;
49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies,
50 et clamaverunt voce in caelum dicentes: "Quid faciemus istis et quo eos ducemus?
51 Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione;
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in nos.
53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?".
54 Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna.
55 Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos et centuriones et pentacontarchos et decuriones
56 et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
57 Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum.
58 Et ait Iudas: "Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra;
59 quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum.
60 Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic faciet".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera