seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Primus Maccabaeorum

XV

I Maccabaeorum XV, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Maccabees chapter 15)

   1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
   2 et erant continentes hunc modum: "Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentis principi et genti Iudaeorum salutem.
   3 Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas;
   4 volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
   5 Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi.
   6 Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regioni tuae;
   7 Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi;
   8 et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi.
   9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra".
   10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
   11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quae est ad mare;
   12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus.
   13 Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
   14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
   15 Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec:
   16 "Lucius consul Romanorum Ptolemaeo regi salutem.
   17 Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.
   18 Attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille.
   19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
   20 Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum.
   21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam".
   22 Haec eadem scripsit Demetrio regi et Attalo et Ariarathae et Arsacae
   23 et in omnes regiones et Sampsacae et Spartiatis et in Delum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam et in Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Siden et in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen.
   24 Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum.
   25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret.
   26 Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa.
   27 Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
   28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: "Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei;
   29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo.
   30 Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;
   31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos".
   32 Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
   33 Et respondit ei Simon et dixit ei: "Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quae iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
   34 Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;
   35 nam de Ioppe et Gazara, quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum". Et non respondit ei verbum.
   36 Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quae vidit; et iratus est rex ira magna.
   37 Tryphon autem ascendit in navem et fugit in Orthosiam.
   38 Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum peditum et equitum dedit illi;
   39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
   40 Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
   41 Et aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku