Liber Primus Maccabaeorum
XIII
I Maccabaeorum XIII, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Maccabees chapter 13)
1 Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam.
2 Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum
3 et exhortatus est eos et dixit illis: "Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus.
4 Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus.
5 Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis.
6 Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia".
7 Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos,
8 et responderunt voce magna dicentes: "Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui;
9 pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus".
10 Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.
11 Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his, qui erant in ea, remansit illic in ea.
12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iudae, et Ionathas cum eo in custodia.
13 Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi.
14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos
15 dicens: "Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quae habuit, detinuimus eum;
16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum".
17 Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum,
18 qui dicerent: "Quia non misit ei argentum et pueros, periit".
19 Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan;
20 et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant.
21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias.
22 Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim.
23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et sepultus est illic;
24 et convertit Tryphon et abiit in terram suam.
25 Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius.
26 Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos.
27 Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante;
28 et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri et quattuor fratribus.
29 Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare.
30 Hoc est sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.
31 Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occidit eum
32 et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra.
33 Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus.
34 Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae.
35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem:
36 "Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem.
37 Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus.
38 Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint.
39 Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium.
40 Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax".
41 Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel.
42 Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: "Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum".
43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et comprehendit.
44 Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et factus est motus magnus in civitate.
45 Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
46 et dixerunt: "Non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam".
47 Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens.
48 Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem.
49 Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt.
50 Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus.
51 Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.
52 Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia.
53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant.
54 Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera