Liber Primus Maccabaeorum
X
I Maccabaeorum X, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Maccabees chapter 10)
1 Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic.
2 Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium.
3 Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
4 Dixit enim: "Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos;
5 recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius".
6 Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
7 Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant;
8 et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
9 Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum.
10 Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem;
11 et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
12 Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchides aedificaverat,
13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam;
14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium.
15 Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt.
16 Et ait: "Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum".
17 Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens:
18 "Rex Alexander fratri Ionathae salutem.
19 Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster;
20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis - et misit ei purpuram et coronam auream - et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos".
21 Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
22 Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait:
23 "Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum?
24 Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adiutorium".
25 Et misit eis secundum haec verba: "Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.
26 Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus.
27 Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum,
28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes.
29 Et nunc absolvo vos et remitto Iudaeos a tributis et pretio salis et a coronis;
30 et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;
31 et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa.
32 Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.
33 Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum.
34 Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo;
35 et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa.
36 Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.
37 Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae.
38 Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.
39 Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis.
40 Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
41 et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.
42 Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
43 Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo.
44 Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis;
45 et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea".
46 Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
47 Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
48 Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium.
49 Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos;
50 et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
51 Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens:
52 "Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;
54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te".
55 Et respondit rex Ptolemaeus dicens: "Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum!
56 Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti".
57 Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
59 Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi.
60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum.
61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex.
62 Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
63 Dixitque principibus suis: "Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione".
64 Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes.
65 Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
66 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia.
67 In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum;
68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam.
69 Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
70 dicens: "Tu omnino solus resistis nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem adversum nos exerces in montibus?
71 Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.
72 Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: "Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua".
73 Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi".
74 Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
75 Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
76 Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen.
77 Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.
78 Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium.
79 Et reliquit Apollonius mille equites post eos occulte.
80 Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
81 Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum.
82 Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt,
83 et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
84 Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne.
85 Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum.
86 Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
87 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa.
88 Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan
89 et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera