Liber Primus Regum
XXI
I Regum XXI, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Kings chapter 21)
1 Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae.
2 Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: "Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est".
3 Cui respondit Naboth: "Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi".
4 Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: "Non dabo tibi hereditatem patrum meorum". Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem.
5 Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: "Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem?".
6 Qui respondit ei: "Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: "Non dabo tibi vineam meam" ".
7 Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: "Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae".
8 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth.
9 Litterarum autem haec erat sententia: "Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi
10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: "Maledixisti Deum et regem"; et educite eum et lapidate, sicque moriatur".
11 Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos.
12 Praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi;
13 et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: "Maledixit Naboth Deum et regem". Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt;
14 miseruntque ad Iezabel dicentes: "Lapidatus est Naboth et mortuus est".
15 Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: "Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est".
16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitae, ut possideret eam.
17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:
18" Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam.
19 Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem".
20 Et ait Achab ad Eliam: "Num invenisti me, inimice mi?". Qui dixit: "Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
21 Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel.
22 Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.
23 Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel.
24 Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli".
25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua,
26 et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite.
28 Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:
29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera