seiyaku
< Previous
Index
Next >

Ad Corinthios Epistula I
Sancti Pauli Apostoli

VII

I Corinthios VII, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Corinthians chapter 7)

   1 De quibus autem scripsistis, bo num est homini mulierem non non tangere;
   2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
   3 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
   4 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.
   5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
   6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
   7 Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
   8 Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego;
   9 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri.
   10 His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere
   11 - quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo reconcilietur - et virum uxorem non dimittere.
   12 Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam;
   13 et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum.
   14 Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt.
   15 Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus.
   16 Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis, vir, si mulierem salvam facies?
   17 Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo.
   18 Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat praeputium! In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur!
   19 Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei.
   20 Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
   21 Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere!
   22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi!
   23 Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.
   24 Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud Deum.
   25 De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
   26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
   27 Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem.
   28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco.
   29 Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint,
   30 et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes,
   31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
   32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Domino;
   33 qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori,
   34 et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
   35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis sine distractione.
   36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant.
   37 Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet;
   38 igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet.
   39 Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.
   40 Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku