Ad Corinthios Epistula I
Sancti Pauli Apostoli
XIV
I Corinthios XIV, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Corinthians chapter 14)
1 Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis.
2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.
3 Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes.
4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat.
5 Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat.
6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina?
7 Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur?
8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes.
10 Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est.
11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus.
12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis.
13 Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur.
14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.
16 Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet "Amen!" super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit?
17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
18 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor;
19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua.
20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
21 In lege scriptum est: "In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me ", dicit Dominus.
22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus.
23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis?
24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus,
25 occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: "Vere Deus in vobis est!".
26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur;
28 si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo.
29 Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent;
30 quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
31 Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur;
32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt;
33 non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,
34 mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
36 An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit?
37 Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum.
38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.
39 Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere;
40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera