seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Primus Paralipomenon

IX

I Paralipomenon IX, Nova Vulgata 
(Latin version of 1 Chronicles chapter 9)

   1 Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
   2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei.
   3 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.
   4 Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae;
   5 et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;
   6 de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta.
   7 Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana
   8 et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae
   9 et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.
   10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,
   11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.
   12 Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,
   13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
   14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari;
   15 Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph
   16 et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.
   17 Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps
   18 et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.
   19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum,
   20 et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim - Dominus sit cum eo! -
   21 Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus.
   22 Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum,
   23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias.
   24 Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
   25 Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.
   26 Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini;
   27 per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores.
   28 De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur;
   29 de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.
   30 Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant;
   31 et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.
   32 Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
   33 Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
   34 Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.
   35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
   36 Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,
   37 Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth.
   38 Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
   39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
   40 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
   41 porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
   42 Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa.
   43 Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
   44 Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku