Liber Primus Paralipomenon
XXVI
I Paralipomenon XXVI, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Chronicles chapter 26)
1 Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core de filiis Abiasaph.
2 Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
3 Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus.
6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum, erant enim viri fortissimi;
7 filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias;
8 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
9 Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo.
10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps - non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem -
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim.
12 Hae divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini.
13 Missae sunt ergo sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.
14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiae; porro Zachariae filio eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis;
15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum;
16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam ascensionis. Custodia iuxta custodiam:
17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem, atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et bini,
18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro Parbar.
19 Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.
20 Porro Levitae fratres eorum super thesauros domus Dei ac thesauros rerum consecratarum.
21 De filiis Ladan Gersonitae principes familiarum Ladan Gersonitae erant Iahielitae.
22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super thesauros domus Domini.
23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis:
24 Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris.
25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et huius filius Selemith.
26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
27 de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini.
28 Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius.
29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices.
30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis;
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad
32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera