seiyaku
< Previous
Index

Prophetia Zachariae

XIV

Zachariae XIV, Nova Vulgata
(Latin version of Zechariah chapter 14)

   1 Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in me dio tui,
   2 et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
   3 Et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis.
   4 Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem.
   5 Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
   6 Erit: in die illa non erit lux sed frigus et gelu;
   7 et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux.
   8 Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt.
   9 Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum.
   10 Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
   11 Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed habitabitur Ierusalem secura.
   12 Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius contabescet in ore suo.
   13 In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui.
   14 Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis.
   15 Et sic erit ruina equi, muli, cameli et asini et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec.
   16 Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.
   17 Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
   18 Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
   19 Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
   20 In die illa erit super tintinnabula equorum; "Sanctum Domino"; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
   21 Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com