seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Zachariae

XII

Zachariae XII, Nova Vulgata
(Latin version of Zechariah chapter 12)

   1 Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo:
   2 "Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem.
   3 Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae.
   4 In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam; et super domum Iudae aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam caecitate.
   5 Et dicent duces Iudae in corde suo: "Robur habitantium Ierusalem est in Domino exercituum, Deo eorum".
   6 In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
   7 Et salvabit Dominus prius tabernacula Iudae, ut non elevetur gloria domus David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam.
   8 In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
   9 Et erit: in die illa quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Ierusalem,
   10 et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
   11 In die illa magnus erit planctus in Ierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddo;
   12 et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum;
   13 familia domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum; familia Semei seorsum et mulieres eorum seorsum;
   14 omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum et mulieres eorum seorsum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com