seiyaku
Index
Next >

Prophetia Zachariae

I

Zachariae I, Nova Vulgata
(Latin version of Zechariah chapter 1)

   1 In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
   2 "Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
   3 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
   4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
   5 Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent?
   6 Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: "Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis" ".
   7 In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
   8 "Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi.
   9 Et dixi: "Quid sunt isti, domine mi?". Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Ego ostendam tibi quid sint isti".
   10 Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: "Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram".
   11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: "Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
   12 Et respondit angelus Domini et dixit: "Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!".
   13 Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
   14 Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: "Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno,
   15 sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum.
   16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem.
   17 Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com