< Previous
Index
Next >

Liber Sapientiae

XIV

Sapientiae XIV, Nova Vulgata 
(Latin version of Wisdom chapter 14)

   1 Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
   2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit.
   3 Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam,
   4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
   5 Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
   6 Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata.
   7 Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia;
   8 per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est.
   9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius:
   10 etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
   11 Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium.
   12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est;
   13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
   14 Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.
   15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia.
   16 Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta;
   17 quos cum in palam homines honorare non possent, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.
   18 Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
   19 ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
   20 Multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.
   21 Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
   22 Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
   23 Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
   24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat.
   25 Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
   26 tumultus bonorum, gratiarum immemoratio, animarum inquinatio, generis immutatio, nuptiarum inordinatio, moechia et impudicitia.
   27 Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis.
   28 Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut peierant cito.
   29 Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
   30 Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem.
   31 Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com