< Previous
Index
Next >

Liber Sapientiae

XI

Sapientiae XI, Nova Vulgata 
(Latin version of Wisdom chapter 11)

   1 Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti.
   2 Iter fecerunt per deserta, quae non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas;
   3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt.
   4 Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro.
   5 Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
   6 Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi
   7 in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate,
   8 ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares.
   9 Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
   10 Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.
   11 Absentes enim et praesentes similiter torquebantur;
   12 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum.
   13 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum.
   14 Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes.
   15 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam,
   16 ut scirent quia, per quae peccat quis, per haec et torquetur.
   17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
   18 aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes,
   19 quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
   20 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
   21 Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet?
   22 Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
   23 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam.
   24 Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses.
   25 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur?
   26 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com