< Previous
Index
Next >

Canticum Canticorum

II

Canticorum II, Nova Vulgata 
(Latin version of Song of Songs chapter 2)

   1 Ego flos campi et lilium convallium.
   2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
   3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.
   4 Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas.
   5 Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore langueo.
   6 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.
   7 Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
   8 Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.
   9 Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
   10 En dilectus meus loquitur mihi: "Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
   11 Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.
   12 Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra,
   13 ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni,
   14 columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora".
   15 Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, nam vineae nostrae florescunt.
   16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
   17 antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com