seiyaku
< Previous
Index
Next >

Epistula ad Romanos Epistula Sancti Pauli

IV

Romanos IV, Nova Vulgata
(Latin version of Romans chapter 4)

   1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem?
   2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.
   3 Quid enim Scriptura dicit? "Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam".
   4 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum;
   5 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam,
   6 sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
   7 "Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
   8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum".
   9 Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: "Reputata est Abrahae fides ad iustitiam".
   10 Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:
   11 et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,
   12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae.
   13 Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;
   14 si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.
   15 Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
   16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae - qui est pater omnium nostrum,
   17 sicut scriptum est: "Patrem multarum gentium posui te" C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
   18 qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: "Sic erit semen tuum".
   19 Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;
   20 in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,
   21 et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.
   22 Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
   23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,
   24 sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis,
   25 qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com