seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XCVIII

Liber IV Psalmus XCVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 98)

   1 PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.
   2 Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
   3 Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
   4 Iubilate Deo, omnis terra; erumpite, exsultate et psallite.
   5 Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi;
   6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae, iubilate in conspectu regis Domini.
   7 Sonet mare et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo.
   8 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt
   9 a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com