seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XCVII

Liber IV Psalmus XCVII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 97)

   1 Dominus regnavit! Exsultet terra, laetentur insulae multae.
   2 Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
   3 Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius.
   4 Illustrarunt fulgura eius orbem terrae: vidit et contremuit terra.
   5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra.
   6 Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius.
   7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.
   8 Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine.
   9 Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos.
   10 Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
   11 Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia.
   12 Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com