< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XCVI

Liber IV Psalmus XCVI, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 96)

   1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
   2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius.
   3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
   4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.
   5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.
   6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius.
   7 Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam,
   8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius,
   9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra;
   10 dicite in gentibus: "Dominus regnavit!". Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.
   11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius;
   12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
   13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com