seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XCIII

Liber IV Psalmus XCIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 93)

   1 Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
   2 Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es.
   3 Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum.
   4 Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus.
   5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com