seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XCI

Liber IV Psalmus XCI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 91)

   1 Qui habitat in protectione Altissimi, sub umbra Omnipotentis commorabitur.
   2 Dicet Domino: "Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum".
   3 Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno.
   4 Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius.
   5 Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die,
   6 a peste perambulante in tenebris, ab exterminio vastante in meridie.
   7 Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
   8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.
   9 Quoniam tu es, Domine, refugium meum. Altissimum posuisti habitaculum tuum.
   10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,
   11 quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
   12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
   13 Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem.
   14 Quoniam mihi adhaesit, liberabo eum; suscipiam eum, quoniam cognovit nomen meum.
   15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et glorificabo eum.
   16 Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com