seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XC

Liber IV Psalmus XC, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 90)

   1 Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
   2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
   3 Reducis hominem in pulverem; et dixisti: "Revertimini, filii hominum".
   4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte.
   5 Auferes eos, somnium erunt:
   6 mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit.
   7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus.
   8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta nostra in illuminatione vultus tui.
   9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros.
   10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus.
   11 Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam?
   12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
   13 Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos.
   14 Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
   15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala.
   16 Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum.
   17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com