< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXXXVII

Liber III Psalmus LXXXVII, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 87)

   1 Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;
   2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
   3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
   4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.
   5 Et de Sion dicetur: "Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus".
   6 Dominus referet in librum populorum: "Hi nati sunt illic".
   7 Et cantant sicut choros ducentes: "Omnes fontes mei in te".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com