seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXXXV

Liber III Psalmus LXXXV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 85)

   1 Magistro chori. Filiorum Core. PSALMUS.
   2 Complacuisti tibi, Domine, in terra tua, convertisti captivitatem Iacob.
   3 Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum.
   4 Contraxisti omnem iram tuam, revertisti a furore indignationis tuae.
   5 Converte nos, Deus, salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
   6 Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
   7 Nonne tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te?
   8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis.
   9 Audiam, quid loquatur Dominus Deus, quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos et ad eos, qui convertuntur corde.
   10 Vere prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
   11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi, iustitia et pax osculatae sunt.
   12 Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit.
   13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
   14 Iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com