seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXXXIII

Liber III Psalmus LXXXIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 83)

   1 Canticum. PSALMUS. Asaph.
   2 Deus, ne quiescas, ne taceas neque compescaris, Deus,
   3 quoniam ecce inimici tui fremuerunt, et, qui oderunt te, extulerunt caput.
   4 Adversus populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi.
   5 Dixerunt: "Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra!".
   6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, adversum te testamentum statuerunt:
   7 tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni,
   8 Gebal et Ammon et Amalec, Philistaea cum habitantibus Tyrum.
   9 Etenim Assur sociabatur cum illis; facti sunt in adiutorium filiis Lot.
   10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Iabin in torrente Cison.
   11 Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus super terram.
   12 Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum,
   13 qui dixerunt: "Hereditate possideamus pascua Dei!".
   14 Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante ventum.
   15 Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma devorans montes,
   16 ita persequeris illos in tempestate tua et in procella tua turbabis eos.
   17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
   18 Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant;
   19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com