< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXXV

Liber III Psalmus LXXV, Nova Vulgata 
(Latin version of Psalms chapter 75)

   1 Magistro chori. Secundum "Ne destruxeris". PSALMUS. Asaph. Canticum.
   2 Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.
   3 Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.
   4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.
   5 Dixi gloriantibus: "Nolite gloriari!" et delinquentibus: "Nolite exaltare cornu!
   6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva".
   7 Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.
   8 Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.
   9 Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.
   10 Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.
   11 Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com